- ACCENSOR
- ACCENSORidem cum Delatore. Glosi. Lat. Graec. Accensor, εἰσαγωγἐυς, εἰσηγητὴς, βούλαρχος. In Gloss. vero Graec. Lat. Εἰσκγωγἐυς est Lator, institutor. Ubi Car. du Fresne iudicat legendum Delator: quia apud Hesych. εἰσαγωγἐυς dicitur esse ἀρχὴ Α᾿θην´ῃσι τῶ τὰ ἐγκλήματα εἰσαγόνταν. Magistratus Athenis eorum, qui crimina deferebant. Postea translata vox, ad denotandum Acolythum, cui incumbit cura accendendi lumina in Ecclesia. Hesych. Δᾳδοῦχος, λυχνάπτης, λαμπαὸηφόρος: Graecis recentioribus κανδηλάπτης. Hinc apud Honorium Augustodunens. l. 3. c. 64. Acolythus, qui est accensor luminum, vide in você Acolythus, et pluta in hanc rem, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.